SACRIFICANTES

SACRIFICANTES
SACRIFICANTES
olim coronati fuêre, ut et Sacerdotes omnes. Sed illi tantum coronati; hi vero insuper et vittati et infulati erant. Coronabantur autem plerumque oleâ, uti Stat. habet Theb. l. 3. v. 466.
Huc gemini vates sanctam canentis olivae
Fronde comam, et niveis ornati tempora vittis
Evadunt pariter ----
Atque tunc dicebantur θαλλοφόροι. Quandoque tamen et auro, ut apud Prudentium Peristeph. v. 1013.
festa vittis tempora
Nectens, coronâ tum replexus aureâ,
Cinctu Gabinô russeam fultus togam.
Et Tertullian. de Idol. ubi in Sacerdotibus tantum provincialibus id obtinuisse, docet. Atque hinc coronae huiusmodi diademata dicta sunt, ut de Sacerdote Lunae, apud Cumana Pontica, refert Strabo l. 12. Quin et ipsi Reges, quoties sacrificabant, regalibus insignibus erant conspicui, ut iterum ex Prudentio discimus in Apoth. v. 559. Porro summopere cavendum erat, ne amplexando et contrectando Sacerdotem, insignia praedicta rumperentur: hoc enim pessimi ominis erat, Eurip. Fo. Act. 2. Et vero is sic adornatus ab omni iniuria tutus erat, sicut Minister Dei: nisi forte is dira imprecaretur civitati, tum namque ipsum haud minus infensis animis, quam tyrannum, exturbare, praeclarum facinus fuit, ut Cabirichi Sacerdotis exemplo docet Theopus, apud Plut. de Sacratis Genio. Coeterum, quomodo corona in Sacrificantibus fuit omnis faustitatis index, ita quoque, si cui sacrisicanti ea decideret, quod in Galba Sueton. c. 18. et in Sulpitio Val. Max. l. 1. c. 1. notavêre, infaustum habebatur. Inter eos autem, qui, praeter Sacerdotes, pro publica salute vota faciebant, supplicabant, sacrificabant, apud Graecos; primi erant Magistratus illi, qui a re nomen adepti Στεφανηφόροι, Coronigeri, appellatis sunt, quam inter eminentissimas fuisse dignitates, Plut. docet in Praec. Polit. Athenis inprimis Magistratus fuit, cui nomen εννέα Α῎ρχοντες, dicebaturque Στεφανηφόρος αρχὴ quasi augustior consessus, cui coronae gestandae, ac proin sacrificandi ius fuit de quo, aliisque huc pertinentibus, vide apud Car. Paschalium Coronarum l. 4. c. 13. et 14. Ut de habitu saltem hoc addam, niveum, cum superis; caeruleum, cum Inferis litarent, illum fuisse, observat Barthius Animadvers. ad Stat. Theb. l. 4. v. 449. Vide quoque eum, ad eund. l. v. 467. ubi nigrô vestitu Inferis sacrificantes ex Senecae Oedipo, innuit etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Sacrificios religiosos de la Antigua Grecia — Saltar a navegación, búsqueda Degollamiento de víctima sacrificial El sacrificio constituye el «corazón» de la mayor parte de los rituales religiosos de la Grecia antigua y, al igual que los otros ritos, adopta también formas diversas, hasta el… …   Wikipedia Español

  • Sacrifice humain chez les Aztèques — Cérémonie sacrificielle aztèque (Codex Magliabechiano, f.70r). Le sacrifice humain était, dans la civilisation aztèque, comme dans toutes les autres civilisations précolombiennes de Mésoamérique, un rite extrêmement courant et essentiel …   Wikipédia en Français

  • CADUCUM — Auspicium, si quid inter sacrificantes cecdisset; dictum est; quod pessimi semper ominis locô habitum. Sic Hadriano Caes. paulo ante obitum, praetexta sponte delapsa caput operuit annulusque, in quo imago eius sculpta erat, sponte de digito… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAPUT — I. CAPUT Iovi apud Gentiles sacrum, veluti Sapientiae officina. Hoc Romani olim non intexêre, in urbe incedentes, nullumque pilei, petasi, causiae vel alîus tegminisusum, nisi extra urbem in peregrinatione, novêre, ut Lipsius docet: Ita namque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CORONA — I. CORONA Urbs Daciae mediterranea forsan Palmissa antiqu. Nunc urbs Transylvaniae ad Burciam amnem, Stephanopolis et Brassovia etiam: munita in regiuncul. Burcza; ubi 3. suburbia, quorum unum Bulgari, 2. Hungari, 3. Saxones incolunt. 12. leuc.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • JUNO — I. JUNO Aegyptia, Rheae et Camesenni filia, nata Anno primiregni Semiramidis, cognomintat Isis maxima, frugifera, legifera, soror et uxor Osiridis. Beros. l. 4. II. JUNO an a iuvando? Saturni et Opis filia, Iovisque Et soror et coniux, uti se… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LIBERALIA — Liberi festa, apud Rom. Graecis Διωνύσια. A Pontificibus quoque Agonia dicta sunt. Celebrabantur die 17. Martii, sedebantque per totum opp. eo die Sacerdotes Liberi, hcderâ coronatae anus, cum libris et foculo pro emptore sacrificantes. Eodem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MARTIUS Mensis — primus ex decem, quos Romulus constituit, unde initium anni Romanis: a Martedictus. De diebus eius festis vide Thom. Dempster. Antiq. Rom. l. 4. c. 7. et paulo infra Hunc etiam ante Romam conditam Itlaiae populos habuisse, sed quosdam tertiô,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MERACUM seu MERUM — in coloribus, dilutiori opponitur: sic ἄκρατον μέλαν Aristoteli de Color. Et Theophrasto, ἄκρατα λειώματα κυανοῦ, quae τοῖς ὑδαρεςτέροις opponuntur, mere caerulea expolitionibus pallidioribus. Philargyrus, In consuetudine dicimus meracius satura …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MINUSCULARII — memorantur l. 3. Cod. Theodos de Indulgent. debitor. et Augustino de C. D. l. 7. c. 4. Ridemus, quidem, cum eos videmus figmentis humanarum opinionum partitis inter se operibus distributos, tamquam Minuscularios vectigalitum, conductores, vel… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”